lucca, biblioteca statale (i-lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 item musica...

18
Les sources manuscrites de la théorie de la musique (S. IX-XVI) __________________________________ Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg) Ms. 359, f. 93r-98v (106r-110v) Transcription : Christian Meyer (novembre 2006 – rév. nov. 2017) 1 Incipit ars musice plane optima et perfecta. 2 Ad evidentiam tam mensurabilis musice quam immensura- bilis primo videndum est quid sit introductio et unde dicta. 2 Se- cundo quid sit musica, unde dicatur et de quo loquitur. 3 3 o quot modis dividitur musica. 4 4 o quid sit subiectum et predicatum in musica. 5 5 o Quot sunt littere graves, acute et superacute et quot sunt voces universales ad totius musice distinctionem. 6 6 o quot sunt eius species et vocum mutationes et omnis cantus proprie- tates. 7 De introductione 8 Introductio est aliquorum compendiosa traditio que ad totius artis inteligentiam est necessaria, vel sic : introductio est brevis et apta rei demonstratio. 9 Dicitur autem introductio ab intro quod est intus et duco ducis, quia ducit nos intus ad artem et ab igno- rantia ad scientiam. 10 Quid sit musica 11 Musica secundum Boetium est scientia recte canendi sceu veraciter modulandi omnem perfectionem cantus. 12 Dicitur au- tem musica a moys quod est aqua et ycos quod est scientia quasi iuxta aquas inventa est, et de numero relato ad sonos loquitur. _______________________ 12 numero] minimo cod. 106r

Upload: others

Post on 14-Jul-2020

3 views

Category:

Documents


0 download

TRANSCRIPT

Page 1: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

Les sources manuscrites de la théorie de la musique(S. IX-XVI)

__________________________________

Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg)Ms. 359, f. 93r-98v (106r-110v)Transcription : Christian Meyer

(novembre 2006 – rév. nov. 2017)

1 Incipit ars musice plane optima et perfecta.2 Ad evidentiam tam mensurabilis musice quam immensura-

bilis primo videndum est quid sit introductio et unde dicta. 2 Se-cundo quid sit musica, unde dicatur et de quo loquitur. 3 3o quotmodis dividitur musica. 4 4o quid sit subiectum et predicatum inmusica. 5 5o Quot sunt littere graves, acute et superacute et quotsunt voces universales ad totius musice distinctionem. 6 6o quotsunt eius species et vocum mutationes et omnis cantus proprie-tates.7 De introductione

8 Introductio est aliquorum compendiosa traditio que ad totiusartis inteligentiam est necessaria, vel sic : introductio est brevis etapta rei demonstratio. 9 Dicitur autem introductio ab intro quodest intus et duco ducis, quia ducit nos intus ad artem et ab igno-rantia ad scientiam.10 Quid sit musica

11 Musica secundum Boetium est scientia recte canendi sceuveraciter modulandi omnem perfectionem cantus. 12 Dicitur au-tem musica a moys quod est aqua et ycos quod est scientia quasiiuxta aquas inventa est, et de numero relato ad sonos loquitur.

_______________________12 numero] minimo cod.

106r

Page 2: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

13 Quot modis dividitur14 Musica autem dividitur in quatuor species diversas, s. celes-

tem, humanam, planam et instrumentalem. 15 Celestis musica estque generatur ex volubilitate et collisione corporum superiorum,et hec armonia dicitur. 16 Humana musica est que ex hominis ca-pite canora voce profertur. 17 Musica plana est que per beatumGregorium composita fuit et ordinata. 18 Musica instrumentalisest que in instrumentis conficitur, ut cimbalis et organis.19 De subiectio et predicato

20 Subiectum in musica est aliquarum pausationum sceu vo-cum coniunctarum debite ac proprie observatio. 21 Predicatum estlegitima proportio suis modis in omnibus diligenter observatis. Etsupponitur parti<m> phylosophye et arismetrice. 23 Item musicaaliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per arsym et thesym, i. per elevationem et depositionem.24 De vocibus

25 Vox est aer remissus intus numerabilibus instrumentis for-matus. Instrumenta sunt pulmo, lingua, palatum, guttur et den-tes, cum his et labia simul et similia. 26 Vox humana se habet intriplici differentia : aut est pectoris aut gutturis aut capitis. 27 Vo-ces pectoris se habent in gravibus <et> tantum in fundamentocantus debent poni. 28 Voces gutturis tantum modo se habent ingravibus et acutis. 29 Voces capitis tantum modo in acutis et su-peracutis et non ad graves descendunt.30 De litteris gravibus, acutis et superacutis.

31 Notandum quod sicut sunt septem dies in hebdomada itasunt septem littere in musica, s. A, b, C, D, E, F, G. Et octo primedicuntur graves a gravedine quia gravem et profundum sonumreddunt. 32 Acute vero sunt VIII et dicuntur |acute quia sonumacutum reddunt. 33 Alie vero sex dicuntur superacute quia acutisaltiorem habent reddere sonum. 34 Nota etiam quod cum istalittera ·G·, que in principio artis ponitur, in gravibus VIII litterecomputantur, et VIII in acutis propter duo ·b· ·j·, que in ·b·fa·j·miapropriantur. 35 Et licet ponantur in eodem loco, tamen quiadiversa significant, in numero aliarum clavium computantur. 36 Et

106v

Page 3: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

primum dicitur ·b· mole, secundum vero ·b· durum vel quadrum.37 Similiter sex litteras ponimus in superacutis propter duo ·b· ·j·,38 et propter istam litteram ·e·, que pro cantus perfectione insuperacutis ponitur quamvis Antiqui cantores illam nonposuissent. 39 Et omnes predicte littere dicuntur claves quia sicutmediante clavi intramus domum, ita mediantibus his litterisintramus noticiam tonorum et semitonorum. 40 Et est sciendumquod prima predictarum litterarum poni in linea, secunda inspatio, 3a in linea et sic de aliis secundum doctrinam sinistremanus. 41 Primo in police dicitur Gama·ut in linea, ·A·re in spacio,·j·mi in linea, ·C·faut in spatio, et sic deinceps per totam manum,excepto ·b· ·j· ponimus in linea vel in spatio : ·b· ·j· acutum poni-mus in spatio, superacutum in linea. 42 Et illam ultimam ·e· super-acutum extra digitum longiorem ponimus propter cantus per-fectionem. 43 Sciendum est quod sub VIII litteris gravibus XIIII vo-ces reperiuntur, sub VIII acutis XVIII voces figurantur, sub ulti-mis superacutis X tantum sicut patet inferius :

Page 4: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

45 De proprietatibus cantus46 Proprietates cantus tres esse dicuntur, s. ·j· quadrum, natura,

·b· mole. 47 Et dicuntur proprietates quia rectam viam proprie ca-nendi et veraciter tonos et semitonia proferendi nobis assignat.48 ·j· quadrum autem cognoscimus quia incipit in ·G· scilicet·Gama·ut et ·G·solreut gravi et acuto, et terminatur in ·E· gravi,acuto et superacuto. 49 Naturam autem cognoscimus quia semperhabet stare in medio ·j· quadri et ·b· mollis et incipit in ·C· gravi etacuto et terminatur in ·a· acuto et superacuto. 50 Et potest dicinatura sive proprius cantus quia naturaliter et proprie cantatursine ulla mutatione tonorum et semitonium. 51 B vero molecognoscimus quia semper in ·F· grave et acuto incipit, etterminatur in ·d· acuto et superacuto.

52 Item alia regula. Omnis cantus habens originem in ·G·,ascendens ultra tonum profertur per ·j· quadrum, et omnis quioritur a quolibet ·C·, ascendens ultra dytonum profertur pernaturam. Et omnis qui oritur a quolibet ·F·, ascendens | ultra·a·lamire profertur per ·b· mole. Unde versus :

53 Naturam .C. vult .F. b mole, .G.que quadratum.

_______________________49 mollis] moli cod.

107r

Page 5: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

54 Notandum est autem pro predictis proprietatibus quod inordinatione huius artis comprehendimus ordinate illas tres pro-prietates hoc modo. 55 ·Gama·ut in linea unam clavem habet etunam vocem. ·G· est clavis, ut est vox et per ·j· quadrum cantaturet a semetipso descendit. 56 ·A·re <est> in spatio et habet unamclavem et unam vocem. ·A· est clavis, re est vox et cantatur per ·j·quadrum ab ut de ·Gama·ut, et sic de singulis sequentibus. 57 Sedubi sunt due vel tres voces non per unam solam proprietatemcantatur. Sed si sunt tantummodo tres proprietates cantus necpluries, sunt tantummodo tres voces in deductione et non plures,et utraque suam habet proprietatem dissimilem. 58 Et est ratioquare ut a semetipso descendit et non ab alio. 59 Et est initium etfundamentum sex vocum ut re mi fa sol la. 60 Et in istis sex vocibusaccipiuntur omnes alie, quia sicut in alphabeto computanturomnes littere universales ad omnem scripturam, ita iste sex vocessunt universales ad evidentiam omnium vocum ad musicam per-tinentium. 61 Et quia ista vox ut dignior est aliis, ideo alie voces re-ducuntur ad ipsam sicut ad causam, non ipsa ad alias, quia a di-gniori inchoandum est. 62 Et propter hoc dicitur quod a semetipsodescendit. 63 Sciendum est quod protrahimus et figuramus duoprincipalia signa vel duas claves per quas habemus noticiamtonorum et semitoniorum, s. ·F· grave et ·c· acutum. 64 ·F· ubiquein gravibus respicit, i. suum respectum habet usque ad acutas.65 Et ·c· acutum respicit usque ad superacutas. 66 Aliquando autem·g· acutum figuramus propter defectum linearum et proptervoces ascendentes in superacutis, quia in cantu plano velecclesiastico IIII lineas tantummodo figuramus, in mensurabilivero quinque, ita quod quandocumque cantus ascendit usque ad·c· et ·d· et ·f· superacutum, tunc ·g· acutum fit hoc modo, ut hicpatet inferius :

Page 6: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

67 De mutatione68 Mutatio secundum Guidonem diffinitur sic : mutatio est

unius vocis dimissio propter aliam sub eodem signo ac voce etsono, et dicitur mutatio a | muto mutas, quia sub uno signo unamproprietatem in aliam transmutamus. Ex causa necessitatisinventa est mutatio. 69 Unde quantumcumque possumus operari<per> has voces ut, re, mi, fa, sol, la, operari debemus sempermutationes evitando non quod totaliter possint evitari. Sed dumevenerit necessitas, mutatio debet fieri.

70 Sed sciendum quod omnis mutatio desinens in ut, vel in re,vel in mi dicitur ascendendo. 71 Similiter mutatio desinens in fa,vel in sol, vel in la dicitur descendendo. 72 Sed aliquando fitmutatio per causam signi, s. per b mole, et j quadrum. 73 Undequantumcumque cantus cantatur per b molle et postea inveniturj quadrum, debet fieri mutatio per j quadrum. 74 Et notandum estquod ad mutationem est necesse quod sint due voces unisonumrepresentantes, i. in uno sono permanentes, et sic in ·Gama·ut,·A·re, ·j·mi non potest fieri mutatio.

75 In ·C·faut fiunt due mutationes : fa ut ascendendo, ut faascendendo de j quadro in naturam, de primo cursu ad ·F· graveet de ultimo ad ·a· acutum. 76 Fa descendendo de natura in ·j·grave et de ultimo in ·G· gravi, s. ·Gama·ut, sicut hic patet :

77 In ·D·solre fiunt due mutationes s. sol re, re sol : sol reascendendo et descendendo re sol. Ascendendo de j quadro in na-turam, descendendo de natura in j quadrum, de primo cursu in

107v

Page 7: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

·E· gravi et de ultimo in ·a· acutum, et de sol descendendo de na-tura in j quadrum de primo cursu in ·j· gravi, et de ultimo in ·G·,s. in ·Gama·ut sicut patet inferius :

78 In ·E·lami fiunt due mutationes s. la mi, mi la : ascendendo lami de j quadro in naturam et descendendo mi la de natura in jquadrum, de primo cursu in ·E· gravi et de ultimo in ·a· acutum ;mi la descendendo de natura in j quadro de primo cursu in ·j·grave et de ultimo in .G., s. in ·Gama·ut, ut patet in inferiorifigura :

80 In ·F·faut fiunt due mutationes s. fa ut, ut fa : ascendendo | faut de natura in b mole, et descendendo ut fa de b mole in natura,de primo cursu in j acuto et de ultimo in ·d· acutum, ut fadescendendo de b mole in natura, de primo cursu in ·E· grave etde ultimo in ·C· gravi, ut hic patet inferius :

81 In ·G·solreut fiunt sex mutationes, s. sol re, re sol, sol ut, ut sol,re ut, ut re : 82 sol re ascendendo de natura in b mole, re sol descen-dendo de b mole in natura ; 83 sol ut ascendendo de natura in jquadro et ut sol descendendo de j quadro in natura ; 84 re ut ascen-dendo de b mole in j quadro et ut re descendendo de j quadro in

108r

Page 8: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

b mole ; 85 sol re ascendendo de natura in b de primo cursu in bacutum et de ultimo in ·d· acutum, re sol descendendo de b moliin naturam, de primo cursu in ·F· gravi et de ultimo in ·C· gravi ;86 sol ut ascendendo de natura in j quadro de primo cursu in bacutum et de ultimo in ·e· acutum, ut sol descendendo de j qua-dro in naturam, de primo cursu in ·E· gravi, et de ultimo in ·C·gravi ; 87 re ut ut re : iste due mutationes fiunt ascendendo tantumde b moli in j quadrum et de j quadro in b moli, ut hic patet :

88 In ·a·lamire fiunt sex mutationes s. la mi, mi la, la re, re la, mire, re mi : la mi ascendendo de natura in b moli, de primo cursu inb acutum et de ultimo in ·d· acutum, mi la descendendo de b moliin natura, et de primo cursu in ·F· gravi et de ultimo in ·C· gravi ;89 la re ascendendo de natura in j quadro, de primo cursu in ·b·acutum et de ultimo in ·e· acuta, re la descendendo de j quadro innatura, de primo cursu in ·F· gravi et de ultimo in ·C· gravi ; 90 mire, re mi : iste due mutationes fiunt ascendendo tantum de jquadro in b <...> de b in j, ut hic patet inferius :

91 In ·b·fa·j·mi nulla fit mutatio. 92 Talis ratio breviter assigna-tur : in ·b·fa·j·mi sunt due voces, que inter se diversos sonos ha-bent reddere, quia inter illas voces est discordantia unius semito-nii et sunt inequales. 93 Mutatio autem non potest fieri nisi subuno signo et eadem voce equali et sono eodem. 94 Secundum quoddiffinitur ergo : in ·b·fa·j·mi non fit mutatio.

95 In ·c·solfaut fiunt sex mutationes, s. sol fa, fa sol, <fa ut, ut fa,sol ut, ut sol. 96 Sol fa, fa sol :> iste due mutationes fiunt descenden-

Page 9: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

do tantum de b in j et <ascendendo> de j in b moli ; 97 sol ut ascen-dendo de b in natura, de primo cursu in ·e· acutum et de ultimoin ·a· superacutum, ut sol de natura in b moli et de primo cursu in<108v> ·b· acutum et de ultimo in ·E· gravi ; 98 fa ut ascendendode .j. quadro in natura, de primo cursu in ·e· acutum et de ultimoin ·a· superacutum, ut fa descendendo de natura in j, de primocursu in ·j· acutum et de ultimo in ·G· gravi.

99 In ·d·lasolre fiunt sex mutationes, s. la sol, sol la, la re, re la, solre, re sol. 100 Prime due mutationes fiunt descendendo tantum : deb in j et de j in b ; 101 la re ascendendo de b moli in natura, deprimo cursu in ·e· acutum et de ultimo in ·a· superacutum, re ladescendendo de natura in ·b· moli, de primo cursu <in> ·b· moleacutum et de ultimo in ·F· gravi ; 102 sol re ascendendo de ·j·quadro de primo cursu ad ·e· acutum, et de ultimo ad ·a· super-acutum, re sol de natura in ·j· de primo cursu [in ·j·] <et> deultimo in ·G· gravi.

103 In ·e·lami et ·f·faut et ·g·solreut et ·a·lamire superacutis fiuntmutationes sicut in gravibus ut supra dictum est sine ullavariatione modorum. 104 Similiter in ·b·fa·j·mi superacutis nulla fitmutatio sicut nec in acutis.

105 In ·c·solfaut fiunt due mutationes tantum descendendo de bin j et econverso ut hic :

Page 10: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

106 In d.lasol fiunt due mutationes tantum descendendo, s. lasol, sol la de b in j et de j in b moli ut hic inferius :

107 Ratio quare due ultime mutationes de ·G·solreut gravi etacuto in ·a·lamire acutum et superacutum fiunt ascendendo tan-tum, et quare due mutationes prime de ·c·solfaut etiam de·d·lasolre et de ·c·solfa et de ·d·lasol fiunt descendendo tantum,hec est : 108 quia, sicut dictum est, due voces de ·b·fa·j·mi suntinequales nec in eodem sono, et propter earum inequalitatemfiunt predicte mutationes ascendendo et descendendo tantum in·b·fa·j· ad noticiam ·b· molis et ·j· duri quomodo scilicet se habeat·b· mole ad ·j· durum et econverso ; 109 quia in ascensu et descensupropter illas duas figuras fiunt diverse speties cantus proptermolliciam ·b· molis et propter duriciam ·j· duri.

110 Species in musica est arsis et thesis omnium vocum scilicetrectam | proportionem omnibus diligenter ac proprie observatis.111 Arsis idem est quod elevatio, thesis idem est quod depositio.112 Sciendum quod in cantu sunt XIII speties nec plures necpauciores. 113 Quarum specierum VIIII sunt simplices et quatuorcomposite. 114 Simplice sunt unisonus, semitonium, tonus, se-midytonus, dytonus, diatesseron, tritonus, diapente, diapason.115 Composite sunt semitonium cum diapente, tonus cum diapen-te, semidytonus cum diapente, dytonus cum diapente.

116 Unisonus est ordinatio plurium vocum in eadem linea vel ineodem spatio existentium, vel sic : unisonus est quandocunque

109r

Page 11: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

plures note figure simplices vel neume in eodem spatio vel lineacollocantur, ut hic :

117 Neuma est quando plures note cuiuscunque speciei superunam syllabam collocantur.

118 Semitonium est coniunctio duarum vocum semiplenam etimperfectam elevationem et depositionem faciens sine aliquointervallo 119 Et dicitur semitonium non a semis, quod est dimidi-um ut ait Boetius, sed a semus quod est imperfectum quasi duevoces semiplenum sonum facientes, et invenitur inter .j. et .C. etinter ·E· et ·F· et inter ·a· et ·b· gravibus, acutis et superacutis, utpatet hic inferius :

120 Tonus est legitima spatii magnitudo plenum et perfectumsonum emittens, vel sic : tonus est coherentia duarum vocumplenam et integram elevationem vel depositionem reddens sinealiquo intervallo. 121 Et invenitur inter ·G· et ·A· et inter ·A· et ·j· et·C· et ·D· et ·E·, et ·F· et ·G·, et ·b· et ·C· gravibus, acutis et super-acutis.

122 Semidytonus est coniunctio trium vocum seriatim velprolatim, et est dispositio toni cum additione semitonii, vel inprincipio vel in fine. Et figuratur duobus modis tantum, s. re mi fa

Page 12: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

vel re fa, mi fa sol vel mi sol, ascendendo et descendendo. 123 Etdicitur semidytonus quia dytonus imperfectus est, et inveniturinter ·A· et ·C· et inter ·j· et ·D·, et inter ·D· et ·F·, et inter ·E· et ·G·,et inter ·G· et ·b· gravibus, acutis et superacutis, ut hic :

124 Dytonus est coniunctio trium vocum seriatim vel prolatim.Et est dispositio duorum tonorum. 125 Et dicitur a dya quod estduo et tonus quia constat ex duobus tonis. 126 Et figuratur duobusmodis tantum, s. ut re mi vel ut mi, fa sol la vel fa la, et inveniturinter ·G· et ·j· et ·C· et ·E·, et ·F· et ·a·, et ·b· et ·d· gravibus, acutis etsuperacutis, ascendendum et descendendum, ut hic patet :

127 Diatesseron est coniunctio IIIIor vocum seriatim vel prolatim.128 Et est dispositio duorum tonorum cum additione semitonii ·b·in principio vel in medio vel in fine. 129 Et dicitur diatesseron a diaquod est de et tesseron quod est IIIIor. 130 Et figuratur tribus modis,s. ut re mi fa vel ut fa ; re mi fa sol vel re sol ; mi fa sol la vel mila, ascendendo et descendendo. 131 Et invenitur inter ·g· et ·c· etinter ·a· et ·d· et inter ·j· et ·e· et inter ·c· et ·f· et inter ·d· et ·g· etinter ·e· et ·a· et inter ·e· et ·j· gravibus, acutis et superacutis ut hicpatet inferius :

109v

Page 13: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

132 Tritonus est coniunctio IIIIor vocum et est dispositio triumtonorum, semitonium carens et dicitur a tris quod est tres et tonusquia tres tonos continet. 133 Et invenitur inter ·f· et ·j· et inter .b.et .f. grave, acutum et superacutum ut patet hic inferius :

134 Item tritonus potest fieri ex V vocibus, s. duobus tonis et IIsemitoniis pro uno uno et sic V voces equipolent predictis IIIIor :

135 Diapente est coniunctio V vocum seriatim vel prolatim as-cendendo et descendendo et dicitur a dia quod est de et pentequod est quinque quia quinque voces continet. 136 Et est dispositiotrium tonorum cum additione unius semitonium aut in principioaut in fine aut in medio et 4or modis figuratur, s. ut re mi fa sol velut sol, re mi fa sol la vel re la, mi fa sol la mi vel mi mi, fa sol la mi favel fa fa et invenitur inter ·g· et ·d· et inter ·a· et ·f· et inter ·c· et ·g·

Page 14: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

et inter ·d· et ·a· et inter ·e· et ·j· et inter ·f· et ·c· gravibus, acutis etsuperacutis, ut patet hic inferius :

137 Diapason est coniunctio VIII vocum, et est dispositio Vtonorum cum II semitoniis que equivalent tonum perfectum. 138 Etdicitur diapason a dia quod est de et pason totum eo quod conti-net sub se omnes proprietates et invenitur de quacumque litterasimili ad similem ascendendo et descendendo seriatim vel prola-tim ut hic patet inferius :

139 Semitonium cum diapente, i. exacordum, est coniunctio VIvocum et constat ex diapente et semitonio ascendendo et descen-dendo, seriatim vel prolatim, ut hic patet inferius :

110r

Page 15: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

140 Tonus cum diapente, est coniunctio sex vocum, s. toni cumcum diapente ascendendo et descendendo, seriatim vel prolatim,ut hic inferius :

141 Semidytonus cum diapente est coniunctio VII vocum etcomponitur ex diapente et semidytono, seriatim vel prolatim, uthic :

142 Notandum quod secundum quosdam diapason componitursicut diapente cum semitonio et tono et semidytono et dytono.

110v

Page 16: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

143 Item notandum est quod exacordum dicitur ab exa quod estVI, et corda, corde, eo quod constat ex sex vocibus. 144 Et eptacor-dum [septima] dicitur ab epta quod est VII et corda corde. 145 Et se-cundum quosdam in his duabus speciebus non fit divisio aliqua,cum semitonium vel tonus componitur cum diapente, et similitercum semidytonus vel dytonus componitur cum diapente, et sicsecundum illos non <sunt> nisi XI species cantus.146 De ficta musica

147 Falsa musica dicitur quando de tono fit semitonium vel e-converso, vel quandocumque per veram musicam non potest fiericonsonantia speciei diapente concordabilis perfectio, vel diatessa-ron vel diapason. 148 Et tunc per falsam musicam debemus cantaremutando tonum pro semitonio vel econverso. 149 Item (?) in omni-bus tonis possunt applicari signa designantia semitonia, ut sunthec, s. b, j ita quod quandocumque b rotundum invenitur, dici-mus hanc vocem esse fa, ubi vero j dicimus esse mi. 150 Et sic tonusin semitonia reducendo hoc in pluribus vocis fit ad evitandumtritonum quia quando IIIIor vocibus figuratur, tunc diatesserondiscordat. 151 Et quando de V vocibus figuratur, tunc diapentediscordat et sic tritonus omnibus suis modis est discordabilis.

152 Notandum est <quod> quandocumque due voces de unadistantia ad aliam, i. de linea ad spatium, descendendo, velascendendo invenimus sub litteris in quibus tonus assignatur,[quod] tunc debemus facere semitonium. 153 Ex tali enim divisionefit cantus dulcis, placabilis et decorus, et si fas est dicere angeliper diesem [et thesim] dulciter canunt de istis consonantiis corambenignissima et gloriosa maiestate dei. 154 Et hoc patet in hacsequentia Victime pascali et in ceteris locis similibus.155 De tonis

156 Primus et secundus tonus finitur in ·D· gravi sed differunt<quia> seculorum primi toni incipit <in> ·a· acuto et seculorumsecundi toni in ·E· grave. 157 Tercius et quartus finiuntur in ·E· gra-ve, sed differunt quia seculorum tercii toni incipit in ·c· acutum etseculorum 4i toni incipit in ·a· acutum. 158 Quintus et 6tus finitur in·E· gravi sed differunt quia seculorum quinti toni incipit in ·c· acu-

Page 17: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

tum et seculorum sexti toni in ·a· acutum. 159 Septimus et octavusfiniuntur in ·G· gravi, sed differunt quia seculorum septimi toni in-cipit in ·D· acutum et seculorum octavi toni in ·c· acutum, undeversus :

160 Est in ·D· vel in ·a· primus tonus atque secundus161 Tercius et quartus vel in ·j· vel in ·E·que locatus162 Cum 5to 6tus vel in ·C· vel in ·G· requiescunt163 Septimus octavus ·G· ·g· sumunt sibi finem.

164 De inceptione tonorum165 Primus cum sexto fa sol la semper habeto166 Tercius octavus ut re fa sicque secundus167 La sol la quartus fa la fa sit tibi quintus.

<...>

_____________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________________

Page 18: Lucca, Biblioteca Statale (I-Lg · supponitur parti phylosophye et arismetrice. 23 Item musica aliter diffinitur : Musica est motus vocum diversimode se haben-tium, s. per

_____________________________________________________________________68 dimissio] divisio cod. | sub] ab cod.69 totaliter] taliter cod.107 in] de cod.118 sine aliquo intervallo] add. marg.119 Boetius] Bo. cod.120 tonus...] diffinitio Guidonis marg. | vel sic tonus...] diffinitio Boetii marg.122 alio nomine vocatur 3a imperfecta marg.124 alio nomine dicitur 3a perfecta marg.132 que] qui cod.136 fa sol la mi fa vel fa fa add. marg.137 alio nomine 8a dicitur marg.139 Alio nomine vocatur sexta imperfecta marg.140 Alio nomine sexta perfecta vocatur marg.